7.3.09

Bilješke za Ameriku

Via Georg Rohde, Studien und Interpretationen (1963):



[50] Optime autem societas hominum coniunctioque servabitur, si, ut quisque erit coniunctissimus, ita in eum benignitatis plurimum conferetur. Sed quae naturae principia sint communitatis et societatis humanae, repetendum videtur altius. Est enim primum quod cernitur in universi generis humani societate. Eius autem vinculum est ratio et oratio, quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se homines coniungitque naturali quadam societate, neque ulla re longius absumus a natura ferarum, in quibus inesse fortitudinem saepe dicimus, ut in equis, in leonibus, iustitiam, aequitatem, bonitatem non dicimus; sunt enim rationis et orationis expertes.

Cicero, off. 1, 50.

1 komentar:

Anonimno kaže...

Izvrsno. Predlažem da to dostavimo i hrvatskom Saboru, a one koji ne shvate poruku ekspresno pošaljemo u Maksimirski ZOO, da tamo nastave debatu.