17.3.10

Ne grizu

Antonio Giganti, pratilac Lodovica Beccadellija u Dubrovniku, imao je oko 1560. posve bezvremene turističke probleme:


De irrito piscatu in litore Illyrico.



Quicunque es, gracili qui nuper arundine paruos
Captabas rigido e litore pisciculos:
Et nunc spe longa frustratus, arundine, et hamo
In mare proiectis, hinc stomachosus abis:
Siste gradum, nostrasque tuis adiunge querelas;
Nam caussa est tecum par mihi tristitiae.
Huc ego saepe miser descendi, nec fuit unquam
Pisciculum multis fallere posse dolis.
Ac mea ne posset culpari inscitia, tempus
Et loca piscandi quod minus apta legam,
Hic Sol me exoriens medioque ex axe reuisit,
Saepe laborantem me miseratus abit.
Atque antehac alios hoc ipso e litore uidi
Fiscellam multo pisce referre grauem.
Me mala sors unum gaudet discedere tristem,
Exultat semper questubus illa meis.
Hic te non ante inspexi, et fortasse laborem
Frustratum sentis nunc semel esse tuum.
At nobis, quoties ad litora uenimus, omnes
Iratos toties sensimus esse Deos.
Sicque operam amisi semper, sic tempus, et escam,
Hincque mihi caussa est maxima tristitiae.
Nunc age dic hospes tua nobis fata uicissim,
Vlterius fari me ira, dolorque uetat.
Quid mussas? num uox nimio compressa dolore
Deficit, et clare promere uerba negat?
Me miserum, rebar socium reperisse malorum,
Rursus decipior, barbara uerba sonat.
Haec quoque dii nobis adimunt solatia, nemo
Questubus ut possit testis adesse meis.
I tu, quaere, tuas ualeat qui audire querelas,
Hicque resultabunt aspera saxa meis.
Vos scopuli testes, quoties per dura cucurri
Litora, quam lassus saepe domum redii.
Interdum madidam, scissamque ab litore uestem,
Interdum offensos rettulimusque pedes.
Nunc primum didici, uetitum quam tendere contra
Arduus est homini difficilisque labor.
Quod nostris prudens oculis natura negauit,
Quid iam fallaci persequar arte miser?
Haec alios posthac teneat uesana cupido,
Quos rabida ingluuies, pauperiesue trahit.
Me canibus potius lepores agitare fugaces,
Et laxo damas fallere casse iuuet.
Aut pictis auibus uarias innectere fraudes,
Quas hominum solers repperit ingenium:
Per nitidos colles, nemora et per opaca, Metauri
Insignis uitrea qua fluit amnis aqua:
Sempronique fori qua parua suburbia cursu
Flexiuago atque agri pinguia culta rigat.
Salue, dulce forum, et tu salue nobile flumen,
Saluete, o patrii pulchra uireta soli.
En unquam mihi uestro oculos satiare lepore
Continget longis temporibusque frui?
Dii Patrii, uos et praesentia numina, montis
Quae iuga Semproni quaeque tenetis aquas:
Iam nostras audite preces, miserescite nostri,
Nos tandem Illyricis eripite e scopulis.
Tuque diu optatam lucem mihi, Phoebe, reducas,
Qua neuere meos fata domum reditus.
Rite illic uobis, Superi, prope fluminis undam
Persoluam toties debita uota libens.



Izvor: Giganti, Antonio: Carmina Antonii Gigantis Forosemproniensis exametra, elegiaca, lyrica, & hendecasyllaba.. Bononiae: apud Ioannem Rossium (MDXCV [1595]), p. 74-76. Dostupno via Google Book Search (hvala prijatelju koji je knjigu tamo pronašao)!

1 komentar:

Mad Webber kaže...

Evo, vidiš kako je taj google books dobra stvar. Idem sad pogledati kako dan provodi digitalni humanist.