13.3.10

Jean Bodin i Dubrovnik

Jean Bodin piše 1576. o Dubrovniku (prevodeći samoga sebe na latinski oko 1586):


Vt enim elephas non magis animal dici debet quam formica, sic Ragusia, ciuitatum fere omnium quae sunt in Europa minima, non minus Respublica dici debeat quam Turcarum aut Tartarorum aut etiam Hispanorum, quorum imperia iisdem finibus quibus solis cursus terminantur
(De republica Lib. I cap. II, p. 12)


Status Rhagusiorum

Nam Rhagusii, quos antiqui Epidaurios appellabant, post euersam a Gothis Epidaurum, Rhagusiam eodem proxime loco fundarunt, et cum ab Albanie regulis desciuissent, Aristocratiae formam ex nobilissimis ciuibus instituerunt, Venetiarum quodammodo exemplar secuti: quamquam nobilitatis decus ac dignitatem maiore quam Veneti studio prosequuntur: nam Venetorum patriciis cum plebeiis iura connubiorum communia sunt: Rhagusiorum patriciis non item: at ne Rhagusio quidem nobili peregrinam nobilem sibi despondere licet, nisi a Zarafi(!) aut Cantaro ciuitate originem duxerit, aureosque nummos mille in censum retulerit: sunt autem XXIIII gentes, nec plures in ea ciuitate honorum ac imperii participes, ex his gentibus familiae plures ducuntur, ex quibus magnum concilium trecentorium circiter optimatum coalescit, qui modo XX. annum attigerint: illic creatur Senatus LX. ciuium, consilij capiendi causa, ac prouocationum tum in priuatis iudiciis, si rem litemve trecentis aureis ampliusve aestimauerit: tum etiam in publicis, in quibus de ciuium capite, fama, fortunisve agitur: praeter secretius consilium XII virorum cum annuo principe, seu rectore ciuitatis, et quinque libellorum magistris, quos ipsi prouisores vocant: sex consules priuatorum iudiciorum, quinque publicorum, ac XXX. viri iudicandis appellationibus earum litium, quae trecentum aureorum summam non egrediuntur. Sunt et alii minores magistratus, de quibus suo loco. Certe quidem haec Respublica, omnium quas accepimus, purissimam et ab omni populari temperatione remotissimam Aristocratiam colit.

(lib. II cap. VI, p. 291-2)

tametsi enim paucissimi sunt admodum qui Rhagusiorum Rempublicam angustissimis finibus comprehensam moderantur; ex his tamen senatus sexaginta virorum constituitur: item ex senatorum collegio duodecimuiri ad Imperii arcana tractanda seliguntur.

(...)

Quae item collegia perpetuam potestatem habent, ea si mutanda veniant (vt fere in optimatum ac populari statu necesse est) collegas non simul, sed vicissim mutari commodius erit. vt Senatus Rhagusiorum, cui consilia Reipublicae ac iudicia rerum cpaitalium ex prouocatione tribuuntur: et cum aliquamdiu deposito magistratu domesticis rationibus ac studiis intenti fuerunt, rursus ad munera publica velut in orbem alacres redeunt.

(lib. IV)

Izvor: Google Book Search, s. 12, 291, 292.



Frankfurtsko izdanje iz 1594 (MATEO / CAMENA Historici & Politici): s. 10, s. 357 (= 222B), 365 (= 227C, administracija Dubrovnika), s. 689 (= 440B, rotiranje administratora).

Nema komentara: