11.10.08

Ni kanjac ni pirka


ALPHESTES piscis ab inveniendo, nescio quare dictus, Cynaedus quoque quasi praeposterae libidinis studiosus (fama est semper binos capi, et alterum alteri ad caudam comitem videri) vocatur.

In Descriptione variatur ab auctoribus si calorem secteris. Veteres omnino cerei coloris, purpurascentes tamen, quibusdam in partibus faciunt. Plinius solos piscium luteos esse testatur. Apud Rondoletium et Bellonium corpore est Pagro strictiore, figura Moenis similis, pedali magnitudine, dentibus serratis caninis similibus, dorso purpureo, ceteris partibus luteis, squamis in gyrum crenatis, multa scabritie horrentibus, A cervice ad caudam spinas tenui membrana connexas, unde mona/kanqos, habet.

Aldrovandus Cinaedum totum fere Pagri modo rubentem, et aureis, argenteisque maculis exiguis,
rotundis respersum, quam Illyrici Sebenicenses Cagnizam quasi Catullientem vocant, profert: dat tamen et alium tergore amethistino, lateribus fere caetuleis, ventre candicante punctis caeruleis notato, pinnis tergoris et retro anum viridentibus, illa etiam maculis rotundis viridibus insignita, Ceterae pinnae et cauda ex aureo rubescunt.


Izvor: Jonston, Jan. Historiae Naturalis De Piscibus Et Cetis Libri V. Frankfurt am Main: Haeredes Matth. Meriani, [1650]. (MATEO / CAMENA)

1 komentar:

Anonimno kaže...

Kako sad cauda kod riba? Ideju si jedni drugima za repekom, ili su antičke rbe posjedovale membrum virile?

C.